Latin
3
Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 3
Unproofread scanNot analysed yet
GRADUS III. Adolescens siine obedientia. Pater quatuor modis dicitur. Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia, quo mundus a recto rationis ordine depravatur. Qualiter namque on senectute ille ministrari sibi sperabit 2, qui in adolescentia senioribus obedientiam exhibere contemnit? Unde et in proverbio apud veteres habetur. Quod dominari nequeat, qui prius alicui servitutem præbere degenat. Propter quod et Dominus Jesus in temporibus suæ carnis, dum adhuc ad legitimam ætatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus suis exhibuit (Luc. II, 51). Sicut ergo in senibus sobrietas et morum perfectio requiritur; ita etiam in adolescentibus obsequium et subjectio et obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis Legis primum in his quæ ad homines pertinent, patris et matris honor imperatur (Exod. XX, 12): quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit, alicui tamen patri digno et viventi paternus honor usque ad perfectam et dignam ætatem a filiis præbendus esse ostenditur. Quator etenim modis per Scripturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente, admonitione, et ætate. De patre namque naturali Jacob ad Laban loquitur, Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quæ mea sunt (Gen. XXXI, 42). Gente vero pater dicitur, qumdo Dominus ad Moysen de rubo loquebatur, Ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. . m. 6 ). Ætate autem et admonitione pater dicitur, eum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur, Interroga patrem tuu, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. xxxii, 7). Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerrit, admonenti tamen seniori adolescentis obedientia præbenda erit. Quomodo enim honoratus in senectute apparebit, qui disciplinæ laborem in adolescentia non sustinuerit? Quodcumque enim homo laboraverit, hoc et metet. Omnis namque disciplina in prœsenti non videtur esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercetatis per eam reddet justitiœ (Hebr. XII, 11). Sicut ergo fructus non invenitur in abore, in qua pampinus aut fios prius non apparuerit; sic et in senectute honorem legitimum assequi non poterit, aui in adolescentia disciplinæ alicujus eercitatione non laboraverit. Disciplina igitur absque obedientia, qualiter liere potest? Adolescens ergo sine obedientia, adolescens sine disciplina est; quoniam et ipsa obedientia, quæ omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget, quæ sui normam studii Christo Domino sumpsit, qui obediensPatri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit (Philipp. II, 8).