Latin
8
Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 8
Unproofread scanNot analysed yet
GRADUS VIII. Pauper superbus. Pauper spiritu, pauper humilis. Nobilis pauper. Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui nihil habens in superbiam extollitur: cum e contrario divitibus sæculi non superbe sapere per apostolum Paulum imperetur (I Tim. VI, 17). Quid ergo stolidius potest fieri, quam illum, qui per infimam miseriam velut in terram abjectus, extremus et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso superbiæ tumore inflatam mentem contra Deum crigere? Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo cœli conditi erant culmine. Quid ergo vult quasi potens in terra superbire, qui præ omnibus hominibus debuerat humilis apparere? Sed ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid a Deo recepturi sunt pauperes attendant: ipse enim inquit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum (Matth. v, 3). Recta namque dispensatione misericors judex cœli regnum illis committit, quibus regni terrarum participationem inter mortales abstulit: ut ipse dives in cœli sede appareat, qui in terra nihil penitus procurat. Cavendum ergo pauperibus est, ne dum per egestatem et necessitatem terrenum regnum perdunt, per mentis etiam imprudentiam cœlorum regna amittant. Cum enim Dei dispensation paupertatem necessariam acceperint, in ipsorum arbitrio pendet, trum paupers spiritu sint. Non enim quibuscumque pauperibus cœli regna promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. Pauper enim humilis, pauper spiritu appellatur; qui cum egenus foris cernitur, nunquam in superbiam elevatur: quoniam ad appetenda regna cœlorum plus valet mentis humilitas, quam præsentium divitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari: superbos autem nihil habentes, haud dubium est beatitudine paupertatis privari. De quibus utrisque sancta Seriptura ita loquitur: Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis, est dives humilis spiritu: et nihil habens quasi dives, est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptæ divitæ sunt animorum enormitas. Providendum ergo pauperibus est, ut semetipso squales sint intelligant: et quia rebus consequi quod capiunt non valent, mentis tumore superbire desinant