Latin
9
Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 9
Unproofread scanNot analysed yet
GRADIUS IX. Rex iniquus. Justitia regis. Ex rege injusto quot mala. Ex juxto rege quot bona. Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportel. Inde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc retinef, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alias corrigere poterit, qui proprios mores, si iniqui sint, non corrigit? Quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate reis solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum judicare, advenis et pillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere. parricidas et pejerantes vivere non siere. Ecclesias defendere, pauperes elcemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios babere, magorum et hariolor pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus non elevari animo, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum haberen filios suos non sinere impie agree, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas cibum non gustare. Væ enim terræ cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. x, 16). Hæc regni prosperitatem in præsenti faciunt, et regem ad cœlestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum ecundum hanc legem non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco enim pax populorum sæpe rumpitur, offendiculctiam de regno suscitantur, serrarum quoque fructus diminnuntur, et servitia populorum præpeditur, multi et varii dotores prosperitatem regni infici, charorum et fiberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus provincias undique vastant, bestiæ armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates veris et hiemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos quosque exurunt. Super omnia vero regis injustitia non solum præsentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et nepoes, ne post se regni hæreditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit (III Reg. XI, 31); et propter justitiam David regis, lucernam de semine ejus semper in Jerusalem reliquit. Ecce quantum justitia regis sæculo valeat, intuentibus perspicue patet. Est enim pax populorum, tutamen patriæ, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terræ fecunditas, solatium pauperum, hæreditas filiorum, et sibimetipsi spes futuræ beatitudinis. Attamen sciat rex, quod sicut in throno hominum primus constitutes est: sic et in pœnis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque peccatores sub se in præsenti habuit, supra se modo implacabili in illa futura pœa habebit