Latin
1
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —Credimus unum esse Deum Patrem et Filium et Spiritum sancium. Patrem, eo quod Filium habeat: Filium, eo quod Patrem habeat: tum sancium, eo quod sit ex Patre et Filio 1. Pater ergo principium deitatis: qui sicut nunquam fuit non Ocus, ita nunquam fuit nun Pater: a quo Filius nntus: a quo Spiritus sanctus non natus, quia non est Fi'ius; neque ingenitus, quia non est Pater; neque factus, quia non est ex nihilo, sed ex Deo Patre et Den Filio Deus procedens. Pater æternus eo quod æternum habeat Filium, cujus æternus sit Pater: Filius artius, en quod sit Patri coæternus: Spirit is sanctus æternus, co quod sit Patri et Filio coæternus. Non confusa in una persona Trinitas, ut Sabellius dicit: neque separata aut divisa I in natura divinitas, ut Arius blasphemat: sed alter in persona Patcr, alter in persona Filius, alter in persona Spiritus sanctus; unus natura' in sancta Trinitate Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.