Latin
2
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —Non P ater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctas, sed Filius tantum: ut qui erat in divinitate Dei 4 Filius, ipse fieret in homine hominis filius: ne filii nomen ad alterum transiret, qui n n e; set nativitate Filius Dei5. Ergo Dei Filius hominiss factus est filius, natus secundum verilatem naturæ ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturne cx homine hominis filius: ut verius gcniti nou adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et csset verus Dcus et verus homo unus Filius. Non ergo duos christos, neque duos filios 6, sed Deum et hominem unuin Filium; quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturæ veritas contulit, non confusis naturis, neque immixtis, sicut Timotheani volunt, sed socictate unitis. Deus ergo hominem assumpsit, homo in Deum transivit; non naturæ versibilitate, sicut Apollinaristae dicunt, sed Dei dignatione: ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorilicatus in Deum: quia mutatio vel versibilitas naturæ et diminutionem ct abolitionem substantiæ facit 1. Natus est ergo Dei Filius ex homine, non per hominem, id est, non ex viri coitu, sicut Ebion dicit: sed carnem ex Virginis corpore trahens, et non de coelo secum afferens, sicut Marcion, Origenes ei EutychIs alfirmant 2. Neque in phantasia, id est, ahsque carne, sicut Valentinus: neque δοϰήσει (a), id est, ncquc putative imaginatum; sed corpus verum; non tantum carnem ex carne, sicut Marcianus; sed verus Deus ex divinitate, et verus homo ex carne, unus Filius: in divinitate Verbum Patris et Deus, in homine anima et caro. Anima non absque secsu et ratione, ut Apollinaris; neque caro absque anima, ut Eunomius: sed anima cum ratione sua, et caro cum sensibus suis, per quos sensus veros in passione et ante passionem suæ carnis dolorcs sustinuit.