Latin
15 to 18
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 15-18
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVI. —Salum hominem credimus habere animam substantivam, quæ exula corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Neque cum. corpore moritur, sicut Aratus asserit: neque post modicum intervallum, sicut Zenon dicit; quia substantialiter vivit. CAPUT XVII. —Ammalium vero aniMa! non sunt substantivæ 8, sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur: et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato ct Alexander putant, sed ad omnia naturne incitamento ducuntur. CAPUT XVIII. —Anima humana non cum carne moritur, quia non cum carne, ut superius diximus, seminatur; sed formato in ventre matris corpore, Dei judicio creatur et infunditur, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum. CAPUT XIX. —Duabus substantiis tantum constat homo, anima et carne; anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae societate non movet caro. Anima vero et sinc carne rationale suum tenet.