Latin
19
Augustine, De Ecclesiasticis Dogmatibus [Incertus 'Gennadius Massiliensis'] 19
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. —Non est tertius in substantia hominis spiritus, sicut Didymus contendit: sed spiritus ipsa est anima, pro spirituali natura, vel pro eoquod spiret in corpore spiritus appellatus. Anima vero ex. eo vocatur, quod ad vivendum vel ad vivificandum animet corpus. Tertium vero qui ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum gratiam sancii Spiritus esse intelligamus, quam orat Apostolus ut integra perseveret in nohis, lie nostro vitio aut minuatur aut fugetur a nohis (I Thess. v, 23); quia Spiritus sanctus effugiet fictum (Sap. I, 5).