Latin
1.236 to 1.247
Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.236-247
Unproofread scanNot analysed yet
Ohlivisci dicitur Deus, cum quibusdam, impiis et peccatoribus non miseretur, quod iitique non faoit per crudelitatem quæ in Deo non est, sed per occultum justumque judicium suum. Indurare dicitur Deus quorumdam maiorum corda, sicut de Pharaone rege Ægypti scriptum est: non quod omnipotens Deus per potentiam suam corda eorum induret, quod est impium ita credere; sed cxigenlibus eorum culpis, cum duritiam cordis quam ipsi sibi mala perpetrando nutriunt, non aufert, quaM ipse illos indurat, quia justo judicio indurari sinit. Dormire Dei, est cum unigenitus Filius Patris in assumpta carne pro nobis mori dignatus est: cujus mors recte dulcis somnus praedicatus est, ipso dicente per Jeremiam prophetam, Ideo quasi de somno suscitatus sum; et vidi, et somnus meus dulcis eat mihi (Jerem. xxxi, 26). Aliter dormire dicitur Deus, cum fides ejus inter prorpera hujus mundi in quorumdam fidelium cordc uon vigilat, sed dormit. Hanc dormitionem Salvator noster in se significavit, cum in navi inter fluctus maris dormivit (Mattk. VIII, 24). Vel certe dormire Dei est, electis suis in tribulationihus hujus mundi positis tardius subvenire, sicut est illud in Psalmo, Exsurge, quare obdormis, Domine (Psal. XLIII, 23)? Vigilare Dei est, in defensionem electorum suorum, et ultionem inimico rum suorum se manifestum demonstrare '.