Latin
2.1 to 2.21
Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus] 2.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
II. Hæc omnia quae praedicta sunt, et alia his similia, quæ de Deo sacra Scriptura juxta historiam narrat, non secundum litteram, ut dictum est, sed significativa locutione accipienda sunt: quia oninlpolens Dens in essentia divinitatis suæ spiritus est, non caro; invisihilis atque incorporeus, nullisque humanis membris compositus: et idcirco non de oculis carnis, sed de oculis cordis contemplandus est. Deus sapicuia est, veritas est, charitas est, justitia est; et ideo eisdem oculis videndus est quibus hæc omnia contemplantur: et idcirco non corporeis, lit dictum est, obtutibus, sed ex corde mundo a fidelibus intuendus cst. Scriptum quippe est in Evangelio, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Hoc est enim præmium sanctorum, non in hac tantum vita, sed potius in futura repromissum; dicente beato Joanne apostolo, Charissimi, filii Dei suns, et nondnm apparuit quid erimus. Scimus enim quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. in, 2). Hæc promissio, ut dictum est, post resurrectionem carnis et judicium Dei, est in saeculo futuro sanctis reposita. In præsenti vero vita nullus tam sanctus, nemo ita perfectus ex electis Dci. qui ipsum Dominum in essentia divinitatis suæ, siculi est, vidit unquam, aut videre oterit: ipso testante ad Moysen, Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20); ac si diceret, Nemo quamdiu mortaliter vivit, Deum ut est videre poterit. Vident enim sancti in præsenti vita Deum, non ita ut est in substantia sua, sed per speculum et in ænigmate, postea autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Vident in hac vita credendo, non corporeis oculis cernendo. Videre enim Deum, est recte illum credere et ex corde diligere. Hoc quippe significat nomen Israel, quod interpretatur, Vir videns Deum.