Latin
27.1 to 27.17
Augustine, De Fide et Operibus 27.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli sententia quid ego sentiam et quonam modo intellegendam putem. fateor, hinc mallem audire intellegentiores atque doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia uera et inconcussa permaneant, quae supra commemoraui et quaecumque alia non commemoraui, quibus apertissime scriptura testatur nihil prodesse fidem, nisi eam, quam definiuit apostolus, id est quae per dilectionem operatur, sine operibus autem saluare non posse neque praeter ignem neque per ignem: quia, si per ignem saluat, ipsa utique saluat. absolute autem dictum est et aperte: quid prodest, si dicat quis fidem se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides saluare eum? dicam tamen, quam breuissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intellegendum difficili; dummodo illud, quod ad meam professionem adtinet, praecipue teneatur, quod de hac me malle dixi audire meliores. fundamentum Christus est structura architecti sapientis. hoc expositione non indiget; aperte enim dictum est: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. si autem Christus, procul dubio fides Christi; per fidem quippe habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem apostolus dicit. porro si fides Christi, illa utique, quam definiuit apostolus, quae per dilectionem operatur. non enim fides illa daemonum, cum et ipsi credant et contremescant et filium dei confiteantur Iesum, potest accipi in fundamentum. quare? nisi quia non est fides, quae operatur per dilectionem, sed quae exprimitur per timorem. fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est ea fides, quae per dilectionem operatur, posita in fundamento neminem perire permittit. sed quid sit aedificare super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, uereor, ne ad intellegendum difficilior sit ipsa expositio;