Latin
27.18 to 27.26
Augustine, De Fide et Operibus 27.18-26
Unproofread scanNot analysed yet
enitar tamen, quantum dominus adiuuat, et breuiter et, quantum potero, dilucide expedire quod sentio. ecce ille, qui quaesiuit a magistro bono, quid faceret, ut haberet uitam aeternam, et audiuit, si ad uitam uenire uellet, seruanda sibi esse mandata, et cum quaereret, quae mandata, dictum est ei: non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, haec faciens in fide Christi teneret procul dubio fidem, quae per dilectionem operatur. neque enim diligeret proximum tamquam se ipsum nisi recepta dilectione dei, sine qua non diligeret se ipsum. porro si faceret quod dominus etiam addidit dicens: si uis esse perfectus, uade, uende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et ueni, sequere me, aedificaret super illud fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos; non enim cogitaret, nisi quae sunt dei, quomodo placeret deo. et hae cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. porro si circa diuitias suas quodam carnali teneretur affectu, quamuis ex eis multas elemosynas faceret nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur aut earum minuendarum uel amittendarum metu in aliquod facinus flagitiumue laberetur —alioquin iam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret —,sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis habebat affectum, quo talibus bonis sine dolore carere non posset, aedificaret super fundamentum illud ligna, fenum, stipulam, maxime si et uxorem sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea, quae sunt mundi, quomodo placeret uxori. haec igitur quoniam adfectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem, quae per dilectionem operatur, neque huic ista ulla ratione uel cupiditate praeponunt, in eorum amissione passi detrimentum per ignem quendam doloris perueniunt ad salutem.