Latin
2.1 to 2.15
Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur 2.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Etiam in rebus humanis multa credi qum non cernuntur oculis. Voluntas amici bona non videtur, sed creditur. Amici etiam probati benevotentia nobis non constal sine aliqua fide. Sunt qui putant christianam religionem propterea ridendam potius quam tenendam, quia in ea, non res quæ vidcatur ostenditur, sed Gdes rerum quae non videntur, hominibus imperatur. Nus ergo ad hos refellendos, qui prudenter sibi videntur nolle credere quod videre non possunt, etsi non vatemus humanis aspectibus monstrare divina quæ credimus, tanicn humanis mentibus etiam illa quæ non videntur credenda esse monstramus. Ac primum isti, quos ocuUs carneis sic stultitia fecit obnoxios, ut quod per eos non cernunt, non sibi existiment esse credendum, admonendi sunt quam multa non solum credant, verum etiam sciant, quæ talibus oculis videri non possunt. Quæ cum sint innumerabilia in ipso animo nostro, cujus invisibilis est natura, ut alia taceam, fides ipsa qua credimus, sive cogitatio qua nos vel credere aliquid, vel non credere novimus, cum prorsus aliena sit ab istorum conspectibus oculorum, quid tam nudum, tam claruin, quid tam certum cst interioribus visibus animorum? Quomodo ergo credendum non est quod corporeis oculis non videmus, cum vel credere nos, vel non credere, ubi corporeos oculos adhibere non possumus, sine ulla dubitatione videamus? Sed, inquiunt, ista quæ in animo sunt, cum possimus ipso animo cernere, non opus habemus per oculos corporis nosse: quæ autem dicitis vos ut credamus, nec foris ostenditis, ut ea per oculos corporis noverimus; nee intus in animo nostro sunt, ut ea cogitando videamus. Sic ista dicunt, quasi quisquam credere juberetur, si jam sibi praesentatum posset videre quod creditur. Ideo utique debemus credere nonnulla etiam temporalia, quae non videmus, ut. æterna etiam mereamur videre, quae credimus.