Latin
2.16 to 2.31
Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur 2.16-31
Unproofread scanNot analysed yet
Sal quisquis es, qui non vis credere nisi qnod vides, ecce praesentia corpora corporeis oculis vides, præsentes voluntates et cogitationes tuas, quia in animo tuo sunt, ipso animo vides: dic mihi, obsecro te; amici tui erga te voluntatem quibus oculis vides? nulla enim voluntas corporeis oculis videri potest. An vero etiam hoc viles animo luo, quod in aniino agitur alieno? Quod si non vides, quomodo amicali benevolentiæ vicem rependis, si quod non potes vidcre, i on credis? An forte dicturus es, alterius voluntatem per ejus opera te videre? Ergo facta visurus, et verba es auditurus, de amici autem voluntate id quod videri et auditi non potest crediturus. Non enim vo'untas illa color est aut figura, ut oculis ingeratur; vel sonus aut cantilena, ut auribus illabatur; aut vero tua est, ut tui cordis affectione sentiatur. Restat itaque ut nec visa, nee audita, nec apud te intus conspecta credatur, ne tua vita deserta sine ulla amicitia relinquatur, vel impensa tibi dilectio vicissim abs te non rependatur. Ubi est ergo quod dicebas, te credere non debere, nisi quod videres aut extrinsecos corpore, aut intrinsecus corde? Ecce ex corde tuo, credis cordi non tuo; et quo nec carnis nec mentis dirigis aciem, accommodas fidem. Amici faciem cernis corpore tuo, Iidem tuam cernis aniino tuo: amici vero non abs te amatur fides, si non in te mulo ilia Bit fides, qua credas quod in illo non vides. Quamvis homo possit ct fallere fingendo benevolentiam, tegendo malitiam: aut si nocere nou cogitat, tamen exspectando a te aliquam commoditatem, simulat, quia charitatem non habet.