Latin
7.75 to 7.86
Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur 7.75-86
Unproofread scanNot analysed yet
quia cum Legis et Prophetarum nihil nossent Judaei, prodesse non possent. Ergo occisi non sunt, sed dispersi: ut quamvis in lide 2, unde salvi fierent, non haberent; tamen unde nos adjuvaromur, memoria retinerent, in Libris suffragatores, in cordibus nostri hostes, in codicibus testes. CAPUT VII. —10. Totius mundi fides in Christum mirabiliter conciliata. Quanquam etiam si de Christo et Ecclesia testimonia nulia præcederent, quem non movere deberet ut crederet, repente illUxisse divinam humano gene i claritatem, quando videmus relictis diis fabis, et corum confractis usqucquaque simulacris, templis subversis, sive in usus alios commutatis, atque ab humana vetornosissima consuetudine tot vanis ritibus exstirpatis, unum verum Deum ab omnibus invocari? Et hocesse fatum per unum bominem ab hominibus illusum, comprehensum, vinctum, flagellatum, expalmatum 2, exprobratum, crucifixum, occisum: discipulis ejus, quos idiotas, et imperitos, et piscatores, et publicanos, per quoa ejus magisterium commeodaretur, elegii, annuntiantibus ejus resurrectionem, ascensionem, quam se vidisse dixerunt, et impleti Spiritu sancto, hoe Evangelium linguis omnibus, quas non didicerant, sonuerunt. Quos qui audierunt, partim crediderunt, partim non credentes praedicantibus fcrociter restiterunt. Ita fidelibus usque ad mortem pro veritate non mala rependendo, sed perpetiendo certantibus, nec occidendo, sed moricndo vincentibus; sie in istam religionem mutatus est mundus, sic ad boc Evangelium corda conversa mortalium, marium et feminarum, parvulorum atque magnorum, doctorum et indoctorum, sapientium et insipientium, potentium et infirmorum, nobilium et ignobilium, excelsorum et humilium, et per omnes gentes Ecclesia diffusa sic crevit, ut eliam contra ipsam catholicam fidem nulla secta perversa, nullum Genus exoriatur erroris, quod ita reperiatur ristianæ veritati adversati, ut non affectet atque ambiat Christi nomine gloriari: quod quidem non sineretur pullulare per terram, nisi exerceret sanam et ipsa contradictio disciplinam. Quando tantum crucifixus ille potuisset, nisi Deus hominem suscepisset, etiamsi nulla pcr Prophetas futura talia prædixisset?