Latin
7.87 to 7.106
Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur 7.87-106
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero tam magnum pietatis sacramentum habuerit antecedentes vates suos I atquc pra cones, quorum divinis vocibus est prænuntiatum, et sic venerit quemadmodum cst prænuntiatum, quis ila sil de mens. ut dicat Apostolos de Christo fuisse mentitos, quem sic venisae prædicaverunt, quemadmodum eum venturum Propheræ ante prædixerunt, qui nec de ipsis Apostolis vera futura tacuerunt? De his quippe dixcrant: Non sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exivit sonus corum, ei in fines orbis terra verba eorum (Psal. XVIII, iet 5). Quod certe in orbe videmus impletum, etsi in carne nondum vidiinus Christum. Quis itaque nisi mirabili dementia cæcatus, aUt mirabili pertinacia durus ac ferreus, nolit habere sacris Litteris fidem, quae totius orbis prædixerunt fidem? CAPUT V III. —11. Ad fidei immobilem observantiam cohortatio. Vos autem, charissimi, qui hanc fidem habetis, vcl qui nunc novam habere coepistis, nutriatur et crescat. in vobis. Sicut eniti venerunt temporalia tanto ante prædicta I, venient et sempiterna promissa. Nee vos decipiant vel vani Pagani, vcl falsi Judæi vel fallaccs hæretici, nec non in ipsa Catholica mali Christiam, tanto nocentiores, quanto interiores inimici. Quia et binc ne perturbarentur infirmi, prophetia divina non tacuit, ubi loquens in Cantico canticorum sponsus ad sponsam, id est, Christus Dominus ad Ecclesiam: Sicut litium, inquil, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Non dixit, in medio extrancarum; sed, in medio filiarum. Qui habet aures audiendi, audiat: et dum sagena quae missa est in mare, et congregat omnia genera piscium, sicut sanctum loquitur Evangelium, trahitur ad littus, id est, ad sæculi finem, sccernaL se a piscibus malis, corde, non corpore; mores malos mutando, non retia sancta rumpendo: nc qui nunc probati reprobis videntur essc permixti, non vitam, sed poenam 3reperiant sempiternam, cum coeperint in littore separari (Matth.