Latin
1
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Sapientiæ veræ donum exoptat Laurentio. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter, quamque te cupiam esse sapientem: non ex eorum numero dequi* bus dicitur, Ubi sapiens? ubi scriba i ubi conquisitor ItUjus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. t, 20)? sed ex eorum de quibus scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI 26); et quales vult Apostolus Heri, quibus dicit, Volo autem vos sapientes quidem esse in bono, simplices autem in malo (Rom. xvi, 19). [Sicut autem nemo a se ipso esse potest; ila eliam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed ab illo illustrante, de quo scriptum est, Omnis sapientia a Deo est1 (Eccli. I, 1)].