Latin
2
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —Sapientia hominis, pietas. Hominis autem sapientia pietas est. llabcs hoc in libro sancti Job: nam ibi legitur, quod ipsa Sapientia dixerit homini, Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28). Si autem quæras quam dixerit eo loco pietatem, disiincHus in græco reperies θεοσέιιαν, qui est Dei cultus. Dicitur enim græce pietas et aliter, id est εὺτέεια quo nomine significatur bonus cultus, quamvis et hoc præcipue referatur ad colendum Deum. Sed nihil est commodius illo nomine, quo evidenter Dei cultus expressus est, cum quid esset homini sapientia diceretur. Quaerisne aliquid dici brevius, qui petis a me ut breviter magna dicantur? An hoc ipsum tibi fortasse desideras breviter aperiri, atque in sermonem colligi brevem, quonam modo sit colendus Deus?