Latin
100
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 100
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT C. —26. Nihil fieri præter voluntatem Dei, etiam dum fit contra ejus voluntatem. Hæc sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. cx, 2): et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, eliam per eamdem creaturæ voluntatem, qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit: bene utens et malis, tanquam sumine bonus, ad corum damnationem quos juste prædestinavit ad |œnam, ct ad eorum salutem quas benigne prædestinavit ad gratiam. Quantum eniin ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt: quantum,. cro ad omnipotentiam Dci, nullo modo id efficere valuerunt. Hoc quippe ipso quud contra voluntatem fccerunt ejus, de ipsis facta est voluntas ejus. Propterea namque magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus; ut miro et ineffabili modo. non fiat præter ejus voluntatcm, quod etiani contra ejus fit voluntatem. Qnia non fieret, si non sineret: nee utique nolens sinit, sed volons; nee sineret bonus ficri male, nisi omnipotens et de malo facere posset bene.