Latin
101
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 101
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT Cl. —Voluntas Del bona per bonas æque et malas voluntates hominum semper impletur. Aliquando autcni bona voluntate homo vult aliquid, quod Deus non vult, etiain ipse bona multo amplius multoque certius voluntate: num illius mala voluntas esse nunquam potest. Tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult buna: velut si malus filius velit mori patrem, velit hoc etiam Deus. Nempe ille vult quod ncn vult Deus, iste vero id vult quod vult et Deus: et tamen bonæ Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam hujus idem volentis impictas. Tantum interest quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem flnem suam quisque referat voluntatem, ut aut probetur aut improbetur. Nam Dens quasdam voluntates suas, utique bonas implet per malorum hominum voluntates malas: sicut per Judaeos malevolos bona voluntate Patris pro nobis Christus occisus est; quod tantum bonum factum est, ut apostolus Petrus quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occidi venerat diceretur (Matth. XVI, 23). Quam bone apparebant voluntates piorum fidelium, qui nolebant apostolum Paulum Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala, quæ Agabus propheta prædixerat (Act XXI, 10-12)? et tamen Deus hæc illum pati tolebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi. Neqne istam bonam voluntatem suam implevit per Christianorum voluntates bonas, sed per Judæorum malas: et ad eum potius pertinehoci qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volontes faetum est qnod volebat; quia idipsum quidem, sed ipse per cos bona, illi autem mala voluntate feeerunl.