Latin
103.17 to 103.27
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 103.17-27
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde dicens, Boc enim bonum ost coram salvatore nostro Deo, id est, ut etiam pro talibus oretur; statim ut desperationem tolleret, addidit, Qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. a, 1-1). Hoc quippe Deus bonum judicavit, utorationibus humilium dignaretur salutem præstare suhlimiuin: quod utique jam videmus impletum. Isto locutionis modo et Dominus est usus in Evangelio, ubi ait Pharisæis, Decimatis mentam, et rutam, et omne olus (Luc. XIf 42). Neque enim Pharisæi et quaecumque aliena -et Omnium per omnes terras alienigenarum omnia olera decimabant. Sicut ergo hic omne olus, omne olerum genus; ita, et illic omnes homines omne hominium genus intelligere possumus: et quocumque alio modo intelligi potest, dnm tamen credere non cogamur aliquid omnipotentem Deum voluisse fieri, factumque non esse; qui sine ullis ambiguitatibus, si in cœlo et in terra, sicut cum veritas1 cantat, omnia quæcumque voluit, fecit, (Psal. CXIII, 41), profecto facere noluit quodcumque non frcit.