Latin
104
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 104
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT CIY. —28. Quce fuerit volunta. Dei erga Adamum, quem peccaturum præsciebat. Quapropter etiam primum homineni Deus in ea salute in qua conditus crat, custodire volnisset, cumque opportuno tempore post genitos filios sinc interpositione mortis ad meliora perducere, ubi jam non solum peccatum uon •committere, sed nec voluntatem posset habere peccandi, si ad permanendum sine peccato, sicut factus erat, perpetuam voluntatem habiturum esse præscisset. Quia vero eum male usurum libero arbitrio, hoc est peccaturum esse præsciebat, ad boc potius praparavit voluntatem suam, ut bene ipse faceret etiam de male faciente, ac sic hominis voluntate mala non evacoaretur, sed nihilominus implerotur omnipotentis bona.