Latin
106
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 106
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT c'a. -Libero orbitrio gratianecessaria in primo til secundo statu. Illam (d) natura humana petdidit per liberum arbitrium; hanc est acceptura per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum: quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset. Qnia etsi peccatum in solo libero arbitrio erat constitutum, non tamen justitiæ retinenda: sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni divinum adjutorium præberetur. Sicut enim mori est in bominis potestat e cum velit, nemo est enim qui non seipsum. ut nihil aliud dicam, vel non vescendo possit occidere; ad vitam vero tenendam voluntas non satis est, si adjutoria sive alimentorum sive quorumcumque tutaminum desint: sic homo in paradiso ad sc occidendum relinquendo justitiam idoneus emt per voluntatem, utautem ah eo teneretur vita justitiæ, parum erat velle, nisi ille qui eum fecerat adjuvaret. Sed post illam ruinam major est misericordia Dei, quando et ipsum arbitrium 1 Iiberandum est a servitute, cui dominator cum morte peccatum. Nec omnino per seipsum, sed per solam Dci gratiam, quæ in fide Christi posita est, liberatur; ut voluntas ipsa, sicut scriptum est, a Domitio præparetur (Prov. vm, 35, sec. LXX ),qua cætera Dei munera capiantur, per quae veniatur ad munus æternum.