Latin
107
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 107
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT CVII. —Vita æterna merces et tamen gratia. Voluntas Dei de homine peccante impleta. Unde et ipsam vitam æternam. quæ certe 'merces est operum bonorum, gratiam Dei appellat Apostolus: Stipendium enim, inquit, peccati mors; gratia autem Dei vita alterna in Christo Jesu Domino nostro (Rom, VI, 23 ). Stipendium pro opere militiæ debitum redditur, non donatur: ideo dixit, Stipendium peccati mors; ut mortem peccatu non immerito illatam, sed debitam demonstraret. Gratia vero nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum est igitur etiam ipsa hominis bona merita esse Dei munera; quibus i cum vita aterna redditur, quid nisi gratia pro gratia redditur (JOaN. I 16 )? Sic ergo factus est homo rectus, ut et manere in ea rectitudine posset noti sine adjutorio divino. et suo fieri perversus arbitrio. Utrum ibet horum elegisset, Dei voluntas fieret, aut etiam ab illo, aut certe de illo. Proinde quia suam maluit facere quam Dei, de illo facta est voluntas Dei, qui ex radent massa perditionis. qtue de illius stirpe profluxit, facit aliud vas in honorem, alind in contumetiam (Rom. IX, 21 ):in honorem, per misericordiam; in contumeliam. per judicium: ut nemo glorietor in homine; ac per hoc, nec in se.