Latin
108
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 108
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT CVIII. Ex Deo salus nostra, ita ut nec per Christum liberaremur, si non esset Deus. Nam neque per ipsum liberaremur unum Mediatorem Dei et hominum bominem Jesum Christum (I Tim. II, 5). nisi esset et Deus. Sed cum factus est Adam, homo scilicet rectus, mediatore non opus erat 3. Cum vero genus humanum peccata longe separaverunt a Deo, ier Mediatorem, qui sulus sine peccato natus est, »ixit. occisus est, reconciliiari nos oportebat Deo usque ad carnis resurrectionem in vitam æternam: ut humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Duo reeesserat, cum per incarnatum Deum revocaretur, ct exemplum obedientiæ per hominem Deum contumaci homini præberetur; et Unigenito suscipiente ormam servi, quæ nihil aule merueral, fons gratiæ panderetur; et carnis etiam resurrectio redemptis promissa in ipso Redemptore præmonstraretur: et per candemnaturam quam se decepisse lætabatur. diabolus vinceretur; nuc tamen homo glori aretur, ne iterum superbia nascetur: et si quid aliud de tanto Mediatoris acramento a proficientibus videri ct dici potest, aut tantum videri, etiamsi dici non potest.