Latin
111
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 111
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT CXl. —Duce civiates post judicium in æterna vel beatitudine vel miseria. Post resurrectionem vera facto universo completoque judicio, suos fines hahebunt civitates duæ, una scilicet Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum; utraque tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit ulla esse peccandi, vel ulla conditio moriendi; istis in æterna vita vere fel. cilerque viventibus, iliis infeliciter in æterna morte sine moriendi potestate 2durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti alius alio præstabilius, in miseria vero illi alius alio tolerabilius pennanebunt. »