Latin
112
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 112
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT CXII. —Paenam damnatorumæternam fore. Frustra itaque nonnulli, imo quam plurimi, æternam damnatorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miscrantur affectu, atque ita futurum esse non credunt a; non quidem Scripturis divinis adversando, sed pro suo motu dura qu:cque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam, qu:e putant in eis terribilius esse dicta, qnam vcrius (b). Non enim obliviscetur, inquiunt, misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas (Psal. LXXVI, 10). Hoc quidem in psalmo legitur sancto; sed de his sine ullo, scrupulo intelligitur, qui vasa misericordiæ nuncupantur, quia et ipsi non pro ineritis suis, sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur posse finiri eorum de qui. bus dictum est, Et ibunt isti in supplicium æternum: ne isto modo putetur habitura finem quandoque felicitas eUam illorum, de quibus e contrario dictum est, Justi autem in vitam æternam( Matth. xxv, 4G ). Sed pœnas damnatorum certis temporum intervallis existiment, si hoc eis placet, nliqMatcnus mitigari. Etiam sic quippe intelligi potest manere in illis ira Dei (Joan. III, 36 ),hoc est ipsa damnatio (hæc enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio), ut in ira sua, hoc est manente ira sua, non tamen contineat miserationes suas; non æterno supplicio tIum dando, sed levamen adhibendo vcl interponendo cruciatibus. Quia nec Psalmus ait, Ad finiendam iram suam, vcl, post iram suain; sed, in ira sua. Qu:u si sola esset quanta ibi minima cogitari potest; perire a regno Dei, exsulare a civitate Dei, alienari a vita Dei, carere tam magna multitudine dulcedinis Der quam abscondit timentibus se (a), perfecit autem sperantibus in se (Psal. xxx, 20 ),tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormenta quje novimus comparari, si illa sit æterna, ista autem sint quamlibet multis s; rculis longa.