Latin
115
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 115
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT ex V. —Orationis dominicæ apud Matthæum petitiones septem. Proinde apud evangelistam Matthæum septem petitiones continere domi nica vi detur oratio: quarum tribus æterna poscuntur, rOt'i. quis quatuor, temporalia, quæ tamen propter: Merua consequenda sunt necessaria. Kain quod dicimus, Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra (quod non absurde quidam intellexerunt, in spiritu et corpore), omnino sine fine retir. enda sunt: et hic inchoita l, quantumcumque proficimus, augentur in nobis; perfecta vero, quod in alia vita sperandum est, semper possidebuntur. Quod vero dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Et dimitte nobis debita nostra, sicul et noa dimittimus debitoribus no. ,,. ; ,,Et ne noa inferus iit tentationem, Sed libera nos a malo (Matth. vi. U 13), quis non videat ad præsentis vila; indigentiam pertinere? In illa itaque vita alterna ubi nos semper speramus futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum ejus, et voluntas ejus in nostro spiritu et corpore perferte atque immortaliter permanebunt. Pani, vero quotidianus ideo dictus est quia hic est necessarius, quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritualiter, sive carnaliter, sive utroque intelligatur modo. Hic est ctiam quam poscimus remissio, ubi est commissio peccatorum; hic tentationes quæ nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt; hic denique malum unde cupimus liberari: illic autem nihil istorum est.