Latin
116
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 116
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT ex VI. —Petitiones tantum quinque apud Lucam, qui cum Matthæo conciliatur. Evangelista vero Lucas in oratione dominica petitiones non septen, sed quinque complexus est: nec ab isto utique diserepavit, sed quomodo istx septem siut intelligendæ 2, ipsa sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dci sanctificatur in spiritu, Dei autem regnuln in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodam modo repetitionem, magis cam prætermittendo furit intelligi. Deinde tres alias adjungit, de panc quotitliano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda (Luc. XI, 2-4). At vero quod ille in ultimo posuit, Sed libcra nos a malo; iste non posuit, ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictuni est, pertinere. Ideo quippe ait, Sed libera; non ait, Et libera, tanquam unam petitionem esse demonstrans (noli hoc a, sed hoc): ut sciat unusquisque in coseliberari a malo, quod non infertur in tentationem.