Latin
117
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 117
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT CXVII. —31. De charitate quæ cum fide ac spe adesse debet. Jani porro char las, quam du abus istis, id est, lidc ac spe majurem dixit Apostolus(I Cor. XIII, 15), quanto in quocumque major est, tanto melior cst in quo est. Cum enim quæritur, utrum quisque sit homo bonus, non quæriltur quid credat, aut speret, sed quid amet. Nam qui recte amat, procul dubio rcc:e credit et sperat: qui vero non amat, inaniter credit, etiamsi sint vera qua! credit; inaniter sperat, etiamsi ad veram felicitatem doceantur pertinere quæ si erat: nisi et hoc credat ac speret, quod sibi petenti lImari possit ut amct. Quanvis enim sperare sine amore non possit, fieri tamen potest ut id non amet, sine quo ad id quod sperat non potest pervenire. Tanquam si speret vitam æternam, (quam quis non amal 1?) et non amet justitiam, sine qua nemo ad Hlam perveni. Ipsa est autem fides Christi, quam commendat Apostolus, quae per dilectionem operatur (Galat. v, 6; et quod in dilectione nondum habet, petit ut accipiat, quærit ut inveniat, pulsat ut aperiatur ei (Matth. VII, 7). Fides namque impetrat quod lex imperat. Nam sine Dei dono, id est, sine Spiritu sancto, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. v, 5), jubcre lex poterit, non juvare; et prævaricatorem insuper facere, qui de ignorantia se cxcusafc non possit. Regnat enim carnalis cupiditas, uhi non est Oei charitas.