Latin
16
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 16
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVI. —5. Rerum causas nosse an pertineat ad felicitatem. Quæ cum ita sint, quando nobis Maronis ille versus placet, Felix qui potuit rerum cognoscere causas. (Georg. lib. 2, v. 490.) non uobis videatur ad felicitatem consequendam pcrtinere, si sciamus causas magnarum in mundo corporalium motionum, quae abditissimis naturae sinibus occuluntur; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, Objicibus ruilis, rursusque in se ipsa residant. (Ibid. ,vv. 479, 480.) et cætera hujusmodi: sed bonarum et malarum rerum causas nosse debemus, et id hactenus, quatenus cas homini in hac vita erroribus ærumnisque plenissima, ad eosdem errores et aerumnas evadendas nosse conceditur. Ad illam quippe felicitatem tendendum est, ubi nulla quatiamur ærumna, nullo errore fallamur. Nam si causæ corporalium motionum noscendæ nobis essent, nullas magis nosse quam nostræ valetudinis dcbercmus. Cum vero cis ignoratis, medicos quærimus, quis non videat quod de secretis coeli et terræ nos latet, quanta sit patientia nesciendum?