Latin
17
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 17
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVII. —Error quid sit. Non omnis error noxius. Augustini error felix in bivio. Quamvis cnim error quanta possumus cura cavendus sit, non solum in majoribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rcrum ignorantia possit crrari; non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, scd quisquis se existimat scire quod nescit: pro vero quippe approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non errans, recta ratione praeponitur. In diversis autcm rebus, id est, cum iste sciat alia, ille alia; et iste utiliora, ille minus utilia, vel eliam nosia: quis non in cis quæ ille scit, ei praeferat nescientem? Sunt enim quædam quae nescire quam scire sit melius. Itemque nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum. Nam nobis ipsis accidit ut in quodam bivio falleremur, et non iremus per eum locum ubi opperiens transitum nostrum Donatistarum manus armata subsederat (a): atque ita factum est ut eo quo tendebamus, per devium circuitum venircmus; cognitisque insidiis illorum, nos gratularemur errasse, atque inde gratias ageremus Deo. Quis ergo vialorcm sic errantem sic non erranti latroni præponere dubitaverit? Et fortassc idco apud illum summum poclam loquens quidam miser amator, ut vidi (inquil), ut perii, ut me malus abstulit error! (Virgil. Eclog. 8, v. 41.) quoniam cst et error bonus, qui non solum nihil obsit, verum etiam prosit aliquid. Sed diligentius considerata vcritatc, cum aliud nihil sit crrarc, quam verum putare quod falsum csl, falsumque quod verum est; vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive falsum, sive sit vcrum; Idque tam sit in animo deforme atque indecens, quam pulchrum et decorum esse sentinus, vul in loqucndo, vel in assentiendo, Est, cst, Non, non (Matth. v, 57 ):profecto ct ob hoc ipsum cst vita misera ista qua. vivimus, quod ci nonnunquam, ut non amittatur, error est necessarius. Absil ut talis sit ilia vita, ubi est animae nostrae ipsa veritas vita: ubi nemo failil, fallitur nemo. Hic autem homines fallunt atque falluntur; miserioresque sunt cum mentiendo fallunt, quam cum mentientibus credendo falluntur. Usque adeo tamen rationalis natura refugit falsitatem, ct quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere. Non enim sibi qui mentitur videtur errare, sed alium in errorem mittere credentem sibi. Et in ea quidem re non errat quam mendacio contegit, si novit ipse quid verum sit: sed in hoc fallitur, quod putat sibi suum non obesse mendacium; cum magis facicnti quam pauculi ob it omne peccatum.