Latin
28
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVIII —9. Dejectis desertoribus angelis, cœteri in beatitudine formati. Angelis igitur aliquibus impia superbia deserentibus Deum, et in hujus acris imam caligincm de superna coelesti habitatione dejectis, residuus numerus angelorum in æterna cum Deo bealitudine et sanctitate permansit. Neque enim ex uno angelo lapso atque damnato cæteri propagati sunt, ut eos sicut homines originale malum ubnoxiæ successionis viuculis obligaret, atque universos traberet ad debitas poenas: sed eo qui diabotus factus est, cum sociis irnpietatis clato, et ipsa cum cis elatione prostrato, caeteri pia obedientia Domino cohæserunt, accipientes etiam, quod illi non babuerunt, certam scientiam, qua essent de sua sempiterna et nunquam casura stabilitate securi.