Latin
29
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 29
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIX. —In locum angelorum ejectorum succedit pars hominum reparata. Placuit itaque universitatis Creatori atque moderatori Deo, ut quoniam non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in perpetua perditione remaneret; quae autem cum Deo illa deserente perstiterat, de sua certissime cognita semper futura fclicitate1 gauderet: alia vero creatura rationalis quae in hominibus crat, quoniam peccatis atque suppliciis et originalibus ct propriis tota perierat, ex ejus parte reparata, quod angelicae societati ruina illa diabolica minuerat, suppleretur I. Hoc enim promissum est resurgentibus sanctis, quod erunt æquales angelis Dei (Luc. xx. 36). Ita superna Jerusalem mater notra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit (a). Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum dæmonum novimus, in quorum locum succedentes filii sanctas matris e, quæ sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est. sive qui futurus est, in contemplatione est ejus arlificis, qui vocat ea quæ non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 47), atque in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21).