Latin
3
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT. —Deum coli fide, spe et charitate. Hie si respondero, fide, spe, charitate colendum Deum; profecto dicturus es, brevius hoc dictum esse quam velles: ac deinde petiturus ea tibi breviter explicari, quæ ad singula tria ista pertineant; quid credendum scilicet, quid sperandum, quid amandum sit. Quod cum fecero, ibi erunt omnia illa quæ in epistola tua quærendo1 posuisti: cujus exemplum si est penes te, facile est ut ea revolvas et relegas1; si autem. non est, commemorante me recolas.