Latin
32
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXII. —Bona voluntas a Deo. Item ne quisquam, etsi non de opcribus, de ipso glorietur Iibcro arbitrio voluntatis, tanquam ab ipso incipiat meritum, cui tanquam debitum reddatur praemium, bene operandi ipsa libertas; audiat eumdem gratiae præconem dicentem, Deus eat enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Et alio loco: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Cum pronul dubio, si homo ejus aetatis est ut ratione jam utatur, non possit credere, sperare, diligere, nisi velit, nec pervenire ad palmam superum vocationis Dei, nisi voluntate cucurrerit (Philipp. III, 14). Quomodo ergo non volentis, neque currentis, sed miserentis eat Dei, nisi quia et ipsa voluntas, sicut scriptum est, a Domino praeparatur (Prov. VIII, 35, sec. LXX)? Alioquin si propterea dictum est, Non volentis, neque currentis, scd miserentis est Dei, quia ex utroque fil, id est, et voluntate hominis, et misericordia Dci; ut sic dictum accipiamus, Non volentis, neque currentia, sed miserentis est Dei, tanquam diceretur, Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei: non ergo sufficit et sola misericordia Dei, si non sit etiam voluntas hominis: ac per hoc si recte dictum est, Non volentis hominis, sed miserentis eat Dei, quia id voluntas hominis sola non implet; cur non ete contrario recte dicitur, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? Porro si nullus dicere christianus audebit, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, ne Apostolo apertissime contradicat; restat ut propterea recte dictum intelligatur, Non volentis, neque currentis, scd miserentis eat Dei, ul lotum Deo detur, qui hominis voluntatem bonam ct præparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia: quae autem non præcedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis; et, Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et, Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6). Nolentem praevenit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris (Matth. v, 44), utique nolentibus pie viverc, nisi ut Deus in illis operetur et velle1? Itemque cur admonemur petere ut accipiamus (Id. VII, 7), nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris, ut misericordia Dei præveniat eos, sicut praevenit et nos: oramus autem pro nobis, ut misericordia ejus subsequatur nos.