Latin
33
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 33
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXIII. —10. Homines natos omnes iræ filios eguisse reconciliatore Christo. Ira Dei quid. Tenebatur itaque justa damnatione genus humanum, ct omnes crant irae filii. De qua ira scriptum est: Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus; anni nostri sicut aranea meditabuntur (Psal. LXXXIX, 9). De qua ira dicit etiam Job: Homo enim natus ex muliere, brevis vitce et plenus iræ (Job XIV, 1). De qua ira dicit et Dominus Jesus: Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem non credit in Filium, non habet vitam 3, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36): non ait, veniet; sed, manet. Cum hac quippe omnis homo nascitur. Propter quod dicit Apostolus: Fuimus enin et noa natura filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. II, 3). In hac ira cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius, quanto majora vel plura-insuper nddiderant, necessarius erat mediator, hoc est reconciiiator, qui hanc iram sacrificii singularis, cujus umbræ omnia sacrificia Legis et Prophetarum, oblatione placaret. Unde dicit Apostolus: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati nunc in sanguine ejus salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. v, 10, 9). Cum autem Deus irasci dicitur, non ejus significatur perturhatio, qualis est in animo irascentis hominis; sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta ejus, quæ non nisi justa est, iræ nomen accepit. Quod ergo per mediatorem reconciliamur Deo, et accipimus Spiritum sanctum, ut ex inimicis cfficiamur lilii: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 14): hæc est gratia Dei pet- Jesum ChriStum Dominum nostrum.