Latin
39
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 39
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXIX. —Non quidquid ex aliquo nascitur, ejus filius dicendus. Non igitur concedendum est quidquid de aliqua re nascitur, continuo ejusdem rfi filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum 1, lumbricum, quorum nihil est filius: ut ergo hac omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur; certe qui nascuntur cx aqua et Spiritu sancto, non aquæ filios eos rite dixerit quispiam: sed plane dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiæ. Sic ergo de Spiritu sancto natus est filius Dei Patris, non Spiritus sancti. Nam et illud quod de capillo et de cæteris diximus, ad Hoc tantum valet, ut admoneamur non omne quod de aliquo nascitur, etiam filium ejus de quo nascitur posse dici. Sicut non omnes qui dicuntur alicujus filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur; sicut sunt qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennæ, non ex illa nati, sed in illam præparati, sicut filii regni qui præparantur in regnum.