Latin
40
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 40
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XL. —Modus quo natus est Christus de Spiritu sancto, insinuat gratiam unionis hypostaticæ. Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam noa eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius, de illo sit natus cujus dicitur filius; profecto modus iste quo notus est Christus de Spiritu sancto non sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis præcedentibus meritis, in ipso exordio naturæ sue quo esse cœpit, Verbo Deo copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei: ac sic in natura humanæ susceptione fieret quodam modo ipsa gratia illi homini naturalis, qu c cullum peccatum posset admittere. Quæ gratia propterea per Spiritum sanctum fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus, ut dicatur etiam Dei donum (Act. VIII, 20). Unde sufficienter loqui. (si tamen id fieri potest), valde prolixæ disputationis est.