Latin
42 to 43
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 42-43
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLII. —Baptismus datur, ut moriamur, et reviviscamus. Ipsum est quod in nobis celebratur, magnum Baptismatis sacramentum, ut quicumque ad istam pertinent gratiam, moriantur peccato, sicut ipse peccato mortuus dicitur, quia mortuus est carni, hoc est, peccati similitudini: et vivant a lavacro renascendo, sicut ipse a sepulcro resurgendo, quamlibet corporis ætatem gerant. CAPUT XLIII. —In Baptismo omnes peccato mori, a parvulos, et majores. A parvulo enim recens nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus est probibendus a Baptismo, ita nullus est qui non peccato. moriatuor in Baptismo: sed parvuli tantum originali, majores autem etiam iis omnibus moriuntur peccatis, quæcumque male vivendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt.