Latin
44
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 44
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLIV. -Figura, έτέρωσις, qua numerus accipitur pro numero. Sed ideo etiam ipsi peccato mori pIerumquedicuntur, cum procul dubio non uni, sedmultis peccatis omnibusque moriantur, quaecumque jam propria commiserunt, vel cogitatione, vel locutione, vel opere; quia etiam per singularem numerum pluralis numerus significari solet: sicut ait ille, <Uterumque armato milite complent i (Virgil. Æneid, lib. 2, f 20); quamvis hoc multis militibus fecerint. Et in nostris Litteris legitur, Ora ergo ad Dominum, ut auferat a nobis serpentem (Num. XXI, 7, sec. IXX); non ait serpentes, quos patiebatur populus, ut hoc diceret: et innumerabilia talia. Cum vero et iliud originale unum plurali numero significatur, quando dicimus in peccatorum remissionem baptizari parvulos, nec dicimus in remissionem peccali; illa est e contrario locutio, qua per pluralem significatur numerussingularis. Sicut in Evangelio Herode mortuo dictum est, Mortui sunt enim qui quærebant animam pucri (Matth. II, 20): non dictum est, mortuus est. Et in Exodo, Fecerunt, inquit, sibi deos aureos; cum unum vitulum fecerint, de quo dixerunt, Hi sunt dii tui 'srael, qui eduxerunt te de terra Ægipti (Exod. xxxu, 31, 4): et hic pluralem ponentes pro singulari.