Latin
48
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 48
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLVIII. —14. Peccatum originale non aboletur nisi per Christum. Illud tamen unum peccatum, quod tam magnum in loco et habitu tantæ felicitatis admissum est, ut in uno homine originaliter, atque, ut ita dixerim, radicaliter totum genus humanum damnaretur, non solvitur ac diluitur nisi per unum mcdiatorem Dei ct hominum hominem Christum Jesum (I Tim. n, 5), qui solus potuit ita nasci, ut ei nou opus esset renasci.