Latin
47
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 47
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XL VII. -Quousque parentum peccata propagentur in filios, non temere definiendum. Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad palremsuum progcneratoribussuis quisque succe' dit, non immerito disceptari potest: utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tanto pejus quanto posterius quisque nascatur; an propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum eorum posteris comminetur, quia iram suam quantum ad progeneratorum culpas non extendit ulterius moderatione miserationis suæ; ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa sua æterna damnatione premerentur, si cogerentur ab initio generis humani omnium præcedentium parentum suorum originaliter peccata contrabcre, et poenas pro cis debitas pendere: an aliud aliquid de re tanta, Scripturis sanctis diligentius perscrutatis atque tractalis, valcat vcl non valeat rcperiri, tcmere affirmare non audeo.