Latin
6
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —Quod mole exiguum possit manu conlincri. Tu autem Enchiridion a nobis posiulas, id est, quod manu possit astrinyi 4, non quod armaria possit onerare. Ut igitur ad illa tria redeamus, per quæ diximus colendum Deum, fidem, spem, charitatem; facile est ut dicatur quid credendum, quid sperandum, quid amandum sit: sed quemadmodum adversus eorum qni diversa sentiunt calumnias defendatur, operosioris uberiorisque doctrinæ est; quæ ut habeatur, non brevi enchiridio manus debet impleri, sed grandi studio pectus accendi.