Latin
7
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —2. Symbolum et oratio dominica com. plectuntur fidem, spem et charitatem. Nam ecce libi 'est Symbolum et dominica oratio; quid brevius auditur aut legilur? quid facilius memoriæ commendatur? Quia enim de peccato, gravi miseria premebatur genushumanum, et divina indigebat misericordii, gratiæ Dei tempus propheta prœdicens ait, Et erit; o'lIni. qui invocaverit nomen Domini, sulvus erit (Joel II, 32). :propter hoc oratio2. Sed Apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commemorasset testimonium, continuo subjecit, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. x, 14)? propter hoc Symbolum. In his, duobus tria illa intuere: fides credit, spes et charitas orant. Scd sine fide esse non possunt; ac per hoc et fides orat. Propterea quippe dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt?