Latin
62
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 62
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXII. —Quomodo in Christo instaurantur omnia, et pacificantur. Et utique noverunt Angeli sancti docti de Deo, cujus veritatis æterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de gencre humano integritas illius civitatis exspectet. Propter hoc ait Apostolus instaurari omnia in Christo, qum in calis sunt, et qUal in terris, in ipso (Ephes. I, 10). Instaurantur quippe quæ in coelis sunt, cum id quod inde in angelis lapsum est, ex hominibus redditur: instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines qui prædestinati sunt ad æternam vitam, a Corruptionis vetustate renovantur. Ac sic per illud singulare sacrificium in quo Mediator est immolatus, qnod unum multæ in Lege victimæ fIgurabant, pacificantur cœlestia cum terrestribus, ct terrestria cum cœlestibus. Quoniam sicut idem apostolus dicit, In ipso complacuit omnem plenitudinem I inhabitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris sunt, sive quæ in cælis (Coloss. I, 19 et 20).