Latin
63
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 63
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXIII. —Pax regni cælestis, quomodo præcellit omnem intellectum. —Pax ista præcellit, sicut scriptum est, omnem intellectum (Philipp. IV, 7); neque sciri a nobis, nisi cum ad ea venerimus, potest. Quomodo euim pacificantur coelestia nisi nobis I, id est, concordando nobiscum? Nam ibi semper est pax, et inter se universis intellectualibus creaturis, et cum suo Creature. Quæ pax præcellit, ut dictum est, omnem intellectum; sed utique nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Nos autem, qnanluscumque sit in nobis intellectus humanus, ex parte scimus, et videmus nunc per speculum in ænigmate: cum vero aequales Angelis Dei fucrimus (Luc. xx, 36); tunc quemadmodum et ipsi, videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); tantamque pacem habebimus erga eos, quantam et ipsi erga nos; quia tantum eos dilecturi sumus, quantum ab eis diligimur. Ilaque pax eorum nota nobis erit, quia et nostra talis ac tanta crit, nec præcellet tunc intellectum nostrum: Dei vero pax quæ illic est erga eos, et nostrum et illorum intellectum sine dubitatione præcellet. De ipso quippe beata est rationalis crcatura, quæcumque beata est, non ipse de illa. Unde secundum hoe melius accipitur quod scriptum est, Pax Dei qum præcellit omnem intellectum: ut in co quod dixit omnem, nec ipse intellectus sanctorum Angelurum esse possit exceptus 1; sed Dei solius: neque enim et ipsius intellectum pax ejus excellit.