Latin
65
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 65
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXV. —Crimina quælibet in Ecclesia remitti per pænitentiam. Extra Ecclesiam non remittuntur peccata. Sed ncquc de ipsis criminibus quamlibeL magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei miscricordia desperanda est agentibus pœnitentiam secundum modum sui cujusque peccati. In actione autem pænitentiæ, ubi tale commissum est It ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per verba vel quæcumque alia signa procedit; cum sit coram illo cui dicitur, Gemitus meus a te non est absconditus (Psul. XXXVII, 10): recte constituuntur ab iis qui Ecclesiis præsunt tempora pœnitentiæ, ut fiat salis etiam Ecclesiæ, in qua remittuntur ipsa peccata; extra cam quippe non remittuntur. Ipsa namque proprie Spiritum sanctum pignus accepit (II Cor. I, 22), sine quo non remittuntur ulla peccata, ita ut quibus remittuntur, consequantur vitam æternam.