Latin
64
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 64
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXIV. —17. Remissio peccatorum expressa in Symbolo. Sanctorum vita sine crimine, non sine pec. tuto. Concordant autem nobiscum Angeli eliam nunc, cum remittuntur nostra peccata. Ideo post commemorationem sancite Ecclesiæ in ordine Confessionis ponitur remissio peccatorum. Per hanc cnim stat Ecclesia quæ in terris est: per hanc non perit quod pevierat et inventum est (Luc. xv, 24). Excepto quippe Baptismatis munere, quod contn originale peccatum donatum est, ut quod generatione attractum est, regeneratione detrahatur; et tamen activa quoque peccata, quæcumque corde, ore, opere commissa invenerit, lollil: hac ergo excepta magna indulgentia, unde incipit hominis rcnovatio, in qua solvitur omnis reatus et ingeneratus et additus; ipsa etiam vita caetera jam ratione utentis aetatis, quantalibet præpolleat fecunditate justitiæ, sine peccatorum reruissione non agitur. Quoniam filii Dei quamdiu mortaliter vivunt, cum morte confligunt. Et quamvis de iliis sit veraciter dictum, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14); sic tameM Spiritu Dei excitantur, et tanquam lilii Dei proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu SilO, maxime aggravante corruptibili corpore (Sap. IX, 15), tanquam filii hominum quibusdam humanis motibus deficiant ad se ipsos, et ideo peccent. Interest quidem quantum: neque enim quia peccatum est omne crimen, ideo crimen est etiam omne peccatum. Itaque sanctorum hominum vitam quamdiu in hac mortali vivitur, inveniri posse dicimus sine crimine: Peccatum autem si dixerimus quia non habemus, ut ait tantus apostolus4, nosmetipsos seducimus, et Meritas in nobis non est (I Joan. I, 8).