Latin
74
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 74
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXIV. —Peccata non dimittenti non dimittuntur a Deo Jam vcro qui cum, in quem peccavit, heminem rogat, si peccato suo movetur ut rogel, non est adhuc deputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut difficilc crat quando inimicitias exercebat. Quisquis autem roganti et peccati sui poemtenti non ex corde dimiuit, nullo modo existimet a Domino sua peccala dimitti; quoniam mentiri verias non potest. Quem vcro laica Evangciii auditorem sive lectorem, quis dixerit, Ego sum veritas (Joan. xiv, 6)? Qai cum docuisset orationem, hanc in ea positam sententiam vehementer commendavit, dicens: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et tubis Pater vester cælestis peccata vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata ■vestra (Matth. vi, 14, 15). Ad tam magnum tonitruum qui non expergiscitur, non dormit, sed mortuus est: et tamen potens est ille etiam mortuos suscitare.