Latin
75
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 75
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXV. —20. Eleemosyna sceleratos et infideles non mundat, nisi mutentur. Sane qui sceleralissime vivunt, nec curant talcm vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora ct flagitia sua clcemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur, quoniam Dominus ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc enim quam late pateat, non intelligunt. Sed ut intelligant, attendant quibus dixcrit. Nempe in Evangelio sic scriptum est: Cum loqueretur, rogum, illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. Pharisæus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizutus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis; quod autem intus eat vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti, nonne qui fecit id quod deforis, est, etiam id quod intus est fecit 1? Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt robis (Luc. xi, 37-41 ). Itane hoc intellecturi sumus, ut Pharisæis non habentibus fidem Christi, etiamsi uon in cum crediderint, nec renati fucrint ex aqua et Spiritu, munda sint omnia, Lanium si clcemosynas dederint, sicut isti cas dandas putant? cum sint inmundi omnes quos non mundat fides Christi, de qua scriptum est, Mundans fide corda eorum (Act. xv, 9); ct dicat Apostolus, Immundis autem et infidelibus nihil ist mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit, i, 15). Quomodo ergo Pharisæis omnia munda essent, si eleemosynas, darent et fideles non essent? Aut quomedo fideles essent, si in Christum credcro atque in ejus renasci gratia noluissent? Et tamen verum est quod audierunt, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.